DESCRIPTIO MOLDAVIAE PDF

In those circumstances, some authoritative voices asserted that the specific of the anthropological science consists in the study of "other cultures". Accused for the lack of objective distancing, the so called "native or at home anthropology" was placed under the cone of tolerance. In the present paper, a historical counter-example is pointed out in which such a mistrust appears as fallacious. In , as a work of reception in the Academy of Berlin, the Moldavian prince Dimitrie Cantemir published "Descriptio Moldaviae" orig.

Author:Zurr Mezizshura
Country:Oman
Language:English (Spanish)
Genre:Music
Published (Last):15 April 2015
Pages:127
PDF File Size:19.46 Mb
ePub File Size:2.37 Mb
ISBN:559-1-69835-312-7
Downloads:17886
Price:Free* [*Free Regsitration Required]
Uploader:Molabar



Totam, quam nunc vocamus Moldaviam, adiacentesque occasum versus regiones, trium fere orbis partium domitores Scythae tenuere, incertis tamen pro patrio more sedibus.

Post plura nomina a succedentibus sibi invicem horum cohortibus illis partibus indita, Graecis eius regionis incolae aliquando Getae , aliquando Daci dicti sunt, tandem sub Romanorum monarchis, Dacorum appellatio praevaluit. His, Nervae Traiani virtute, devicto rege eorum Decebalo , partim extinctis, partim in diversa sparsis, tota illa, quam possederant, regio, in provinciae Romanae formam redacta, Romanis distributa civibus et in tres partes divisa est: Ripensem , Mediterraneam et Alpestrem.

Illi Hungariae Valachiaeque partem adscripsere, istius Transylvania nomen habuit, huius denique appellatione maior nostrae Moldaviae pars, quae Hierasum et Danubium inter iacet, cum Valachiae contiguae limitibus fuit comprehensa. Labefactata post illa tempora Romanorum dominatione, oppressere Moldaviam crebrae barbarorum, Sarmatarum, Hunnorum, Gothorum invasiones, coactaeque fuere Romanae coloniae superare alpes, ac in montana regione Maramoris contra barbarorum furorem quaerere receptaculum.

Ibi, posteaquam per aliquot secula locorum difficultate defensi, suis legibus regibusque vixissent, tandem circa annum Domini [ ], cum premi se animadverterent incolarum multitudine, regis Bogdani filius Dragosz , cum saltem hominibus venantis specie montium transitum ortum versus tentare constituit. Hoc in itinere casu invenit bovem sylvestrem, Moldavis dzimbr dictum, et dum eum persequitur, ad montium radices descendit.

Porro cum catula quaedam venatica, quam prae ceteris diligebat, Molda dicta, fortius ferae instaret, aestuans haec in profluentem se proiicit et telis ibidem interficitur, canis vero, quae in ipsis aquis quaesiverat fugientem, rapidis fluvioli undis absorbetur.

In huius memoriam fluvium Moldavam Dragosz primum appellavit: loco ubi haec acciderant suae gentis nomen Roman indidit, bovis vero sylvestris caput novi principatus insigne esse voluit. Post perlustratis viciniis, ubi campos fertiles, fluviis irriguos, civitates arcesque munitas, sed habitatoribus destitutas, reperit, popularibus suis, quae invenerit, nunciat invitatque ad occupandum solum adeo foecundum. Sequitur haud invita iuventus Romana suum principem, magnis turmis montium fauces penetrat, tum monstratis singulari omine locis pedem figit et eorum inventorem Dragosz primum novarum sedium principem salutat.

Ita restituta pristinis aliquando possessoribus provincia cum civitate Romana, Romanum Dacicumque nomen perdidit et, a Moldava fluvio, Moldavia tum ab exteris tum ab ipsis incolis dicta fuit. Sed nec ubique eadem mansit appellatio. Turcae enim, cum propter finitimas in Europa occupatas provincias saepius in Moldaviam castra moverent, Moldavis primo Ak Ulach nomen indiderunt. Post, cum Bogdanus ultimis parentis Stephani M. Finitimi ex alia parte Poloni et Russi Moldavos Volochos , h.

Italos, Valachos vero Montanenses , quasi montanos aut transmontanos, appellarunt. Montana frigidior, sed et salubrior ventus afflat, campestria calidior et minus sanitati proficuus. Morbos tamen non multos novit Moldavia, respecta dico regionum magis calidarum; aliquando sed raro pestilentia febribusque malignis vexatur. Febrium malignarum, alia ibi, quam in reliquis Europaeis partibus, natura est. Vehementissimae esse solent, ac fere pestilentiales, ita ut illis laborantes plerique tertia die extinguantur; rari septimae diei crisin experiantur, rarissimi sanitati reddantur.

Tantum autem huic morbo inest contagium, ut cum non adeo pestilentiam expavescant incolae, intimi etiam amici hoc laborantis consuetudine abstineant. Rarissimi septuagenarii, vix aliquem octuagenarium reperies. Sani tamen vitam plerumque ducunt, eoque vitae brevitas illis compensatur, quod sine morbis, qui [1] habent, alacrius transigere possint.

Rustici praeterea multo plures attingunt annos, quam nobili genere nati et in deliciis mollique vita educati. Terrae motus, qui fere ubique calidiorum locorum delicias turbare solent, raro sentimus, neque unquam auditum est, aliquam civitatem aut montem terrae motu collapsum subversumque fuisse. Moldavia non eosdem semper agnovit limites, sed mox ampliores, mox strictiores, pro ratione incrementi et decrementi reipublicae. Tandem Stephanus princeps cognomento Magnus, circa annum salutis [ ] hosce quos hodie quoque retinet limites posuit.

Meridiem versus semper ipsius terminos definivit Ister fluvius, inter Europaeos maximus, et ulterius illud eius ostium, quo se prope Ciliam, veterum Lycostomum, vel ut nonnulli Achilleam, in Pontum exonerat. Ab ortu antiquus provinciae finis Pontus erat, sequentibus autem temporibus, Bassarabia et Bender per Turcica arma ademtis, arctius ex illa parte constricta est.

Hodieque Prutum flumen ab ostio usque ad pagum Traian, inde Traiani fossam, per Botnam amnem, et rectam lineam ad Bicul amnis ostium, ubi se in Tyratem exonerat, ductam habet terminos, prout in delineatione clare patet. Poloniam et Oczacovienses Tartaros e septemtrione et oriente a Moldavia submovet Tyras sive Nistr fluvius, Turla Turcis dictus: cuius littora olim tantum ad Chotinum usque Moldavici iuris erant, recta linea inde per Prutum et Czirimusz fluvios fines illius regionis describente, post vero Stephani M.

Occasum versus hodie multo amplior est, quam olim fuit Moldavia. Nam ante Stephani M. At huius fortitudine, aliquoties debellato Mathia Hungariae rege, repulsi Transylvani coactique sunt pactionibus imminentem sibi gladii ictum evitare. Cesserunt harum legibus omnia, quibus hae duae provinciae separantur, montium iuga, iusseruntque illas partes Moldavis parere, quae inter fluvios in Moldaviam descendentes essent mediae.

Itaque ducta est a fontibus amnis Czirimus per origines fluviorum Suczava, Moldova, Bistriza et Totruss Tortuss usque ad fluvium Milcow linea, eaque limes inter has duas provincias constitutus. Valachiae disterminandae olim Siret et Totruss fl. Meridionali parti Danubius ponit terminum. His limitibus circumscripta Moldavia, ambitu horarum itineris vel milliariorum italicorum continetur, quem computum facile inire poterit, cuicunque adiectam huic tractationi mappam geographicam consulere libuerit.

Olim autem, cum Bessarabia nondum Turcico, Tartaroque milite esset firmata, horas , milliaria in circuitu habebat. Cum his omnibus acriter Moldavis decertandum fuit, dum defenderent adhuc suam libertatem. Orichovius, An nal. Oppressa tandem Turcarum viribus republica, nullis aliis bellis petita fuit, nisi quae contra Turcas fuerunt suscepta, adeoque cum his hostes amicosque habuit communes. Soli Tartari Nogacenses, quibus in Bassarabia Turcae sedes dederunt, crebris vel in media pace incursionibus Moldaviam vexarunt, ac ad eam, quae nunc est, paupertatem redegerunt.

Aquas plures, notatioribusque naturae lusibus ornatas, in alia tam arcta regione ac Moldavia est, vix ullibi reperies. Maiores fluvios, navigationisque capaces, quatuor numerat: Danubium , Tyratem , Hierasum et Siretum. Danubius , etsi tantum spatio id alluat, quod hodie Moldaviae principi subiacet, commoda tamen quam plurima in hanc regionem confert. Etenim, praeter mercatorias variarum gentium naves, quae illius beneficio ad emporium Gallacz appellere possunt, Moldavis merces suas [3] per Hierasum Constantinopolim aliasque Ponto adiacentes civitates transferendi, indeque haud exiguum lucrum sibi parandi concedit opportunitatem.

De undis ipsius occultisque divitiis consulto tacemus, quod ea abunde iam exhauserint qui ante nos Germaniae Ungariaeque dederunt descriptiones. In hunc se exonerat Prut , olim Hierasus , Ptolemaeo Gerasus , Ammiano Porota , antiquis Graecis Pyretus , e montibus Transilvaniae, Carpaticis veterum, qui hanc inter et Poloniam limites definiunt, ortum ducens, totamque Moldaviam secans.

Aquam habet omnium quas novimus levissimam et saluberrimam, licet propter arenam, quam secum trahit, turbulentior appareat. Haec tamensi in vasculo vitreo asservetur, in fundum submergitur, limpidissimumque relinquit liquorem. Experimentum illius fecimus cum essemus in Moldavia, invenimusque mensuram centum drachmarum triginta drachmis leviorem esse aequali quantitate aquae ex aliis fluviis acceptae.

Siretus fluvius Moldaviae proprius, ex ultimis ipsius versus Poloniam terminis profluens, atque intra eosdem meridiem versus ostio bifido in Danubium se proiiciens. Satis amplus est amnis et profundus: sed quia sylvis undique et montibus circumseptus est, atque in nonnullis locis vadis impeditus, nondum adhuc ubique aperiri potuit navibus semita.

Meridiem versus magnam Moldaviae partem alluit Tyras , hodie Nistr , recentioribus Graecis scriptoribus Dinastris , Turcis Turla , notior, quam ut quidquam de eo referri operae pretium existimemus. Id saltem memorare iuvabit, Turcas per hunc omnem commeatum apparatumque bellicum Constantinopoli per Euxinum Pontum Benderam, olim quoque Caminiecium, hodie Chotinum transferre.

Ceterum aquas trahit, limpidas licet, graves tamen, sanitatique bibentium maxime contrarias. Effunditur in Euxinum Pontum ad Albam Iuliam. Praeter hos minora quoque flumina Moldaviam irrigant: Barlad , qui in Tecucziensi agro, ab oriente versus occasum, sub pago Szerbanestii Sireto miscetur; huius amnis antiquum nomen investigare non potuimus. Suczava , qui urbi Suczavae, totius olim regionis metropoli, nomen dedit. Moldova , cuius nominis rationem supra explicavimus, Cap.

Bistriza , ex alpibus Transylvaniae ortum ducens, aquas trahit adeo celeres et rapidas, ut et maxima saxa e montibus, per quos se praecipitat, abripiat et circumvolvat.

Totruss , non minoris rapiditatis fluvius, haud procul a Bistriza fontes habet. Hierasus excipit Czirimussum flumen, quod limites inter Moldaviam et Poloniam definit, et inferius Ziziam. Tyrati miscentur, Reut fluvius, qui prope Orcheium singularem et amoenissimam insulam constituit, et Botna , cuius tamen dimidiam partem Tartari Budziacenses possident.

Amnes fere innumeros habet Moldavia. Potiores tamen, et quorum nomina exquirere potuimus, hic recensere non pigebit. In Tyratem moldavici effluunt rivuli Seraphinecz , cuius ostium ultimum constituit Moldaviae versus meridiem angulum, Czorna , Ikiel , Bicovez , Isnovez , Bicul.

Atque haec in Moldavia. Ex his unicus Ialpuh perpetuo fluit, reliqui omnes stagnorum magis quam amnium specimen prae se ferunt; quin et Cogilnik fontes per se habet nullos, sed dum autumnalibus pluviis turget, rivulus aliquis dici potest, tota vero aestate siccus et aridus fossae instar manet, unde Tartarorum Budziak incolentium iumenta, non raro, aquarum penuria, suffocantur.

Nec lacuum in Moldavia, quam fluviorum, maior penuria. Inter quam plures, tam natura, quam arte factos, quinque potissimum notari merentur. Lacus Bratesz [4] inter Prutum et Siretum ad oppidum Galacz situs, in latitudine sesqui milliario italico, in longitudine duobus milliaribus extenditur. Fontes nullos habet, sed exiguo, nec adeo profundo alveo, Prutez vocato, ex Hieraso nutritur, idque eo tempore, quando pluviis imbribusque huius aquae accrescunt: reliquo tempore ille canalis siccus manet et putredinem nonnunquam lacui inducit.

At primo vere intumescens nivibus solutis Danubius, non solum Hierasum retrudit, sed et totum lacum aquis novis et piscibus abunde replet, quos facile, recedentibus undis, capiunt incolae. Huius latitudinem et longitudinem auxit agger, quem ad reprimendam aquam, et magni proventus molendina extruenda, erexit princeps Basilius Albanus.

Insulam habet in medio, parvam equidem, sed vineis olim nobilissimis, variisque fructuum generibus consitam. Lacus Doroheiensis , ab urbe vicina cognomine ita dictus, non procul a Ziziae fluvii fontibus, piscium, quibus abundat, copia memorandus.

Lacus Colaczin , in Poloniae confinibus, hac re potissimum notatu dignus, quod ex eius boreali australique parte duo fluvii Colaczin et Seraphinez oriantur, Moldaviae Poloniaeque, inter Tyratem et Hierasum limites describant. Alveo satis arcto in Tyratem prope huius ostia se exonerat, sed tot et tantis paludibus circumdato, ut eius latitudo, quoad pedibus iter negatur, ultra duo milliaria italica se extendat. Hunc pons iungit, ut ex ipsius architectura coniicere potuimus, structurae antiquissimae: quod satis evincit et eius operis firmitas, et lapidum, quibus constat, magnitudo.

Omnes hi, quos hucusque enarravimus, amnes et stagna, egregiis referti sunt piscibus. Praecipue illi rivuli, qui e montium cacuminibus descendunt, delicatissimas praebent pestrovas, lostosas et liposas, quos quotidie diebus ieiunio destinatis, vivos ad mensam principis citatis equis solent adducere.

Thermas, acidulas et minerales aquas, aut non habet, aut non detexit Moldavia; forsitan in uno Hieraso fluvio satis se medicamenti contra omnes morbos habere existimans. Tota Moldavia tribus olim absolvebatur partibus, inferiore , superiore et Bassarabia , in quibus universim provinciae minores numerabantur viginti tres. Posteaquam vero sequentibus temporibus Turcarum tyrannide oppressa esset Bassarabia Aronis principis perfidia tradita Tigine cum duabus partibus, novemdecim tantum regiones, neque hae integrae, hodiernis principibus remanserunt.

Inferior , incolis Czara de dzios dicta, duodecim minoribus provinciis, quas districtus vulgo recepto nomine vocant, constituitur. In hoc Iassi , ad fluvium Bahluy , quatuor milliaribus superius quam in Hierasum se exoneret, sita urbs, totius Moldaviae metropolis.

Sedem principatus Suczavia huc transtulit Stephanus M. Ante huius tempora pagus erat vilissimus, vix tribus aut quatuor habitatus colonis, molendinoque instructus, quod seniculus quidam [7] molitor, Ioannes aut diminutivo vocabulo Iassi dictus, possidebat. Huius nomen retinere urbem a se construendam princeps voluit, primumque templum, quod nunc cathedrale est, St. Nicolao dicatum, aedificavit, mox sibi et baronibus palatia extrui curavit. Moeniis murisque eam cinxit Radul princeps, alii aliis ornamentis aedificiisque publicis, ita ut et hodie plus quam XL templa, partim lapidea, partim lignea, maxima ex parte sat eleganter constructa, numeret.

Ante L annos censu facto, duodecim privatarum aedium millia reperta sunt; post vero, crebris incendiis, nec non Tartarorum et Polonorum incursionibus, ita devastata est, ut vix tertia earum pars remanserit integra.

Praeter aulam principis, quae universae regionis divitias eo contrahit, archiepiscopus Moldaviae semper ibid em manet, quamvis ille non Iassiensis, sed a pristina metropoli Suczaviensis vocetur. Iassiis autem proprie tantum protopopatus est, quod inferius pluribus dicetur. Ibi Roman , apud Bonfinium legitur Forum Romanorum , oppidum et sedes archiepiscopalis, in confluente Moldavae et Sireti fluminum, cui duo parcalabi a principe praeficiuntur.

ELECTRIC DRIVES BY VEDAM SUBRAHMANYAM PDF

Category:Descriptio Moldaviae

He was twice voivode of Moldavia March—April and — During his second term, he allied his state with Russia in their war against Moldavia's Ottoman overlords; Russia's defeat forced Cantemir's family into exile and the replacement of the native voivodes by the Greek phanariots. Cantemir was also a prolific writer, variously a philosopher , historian , composer , musicologist , linguist , ethnographer , and geographer. His son Antioch , Russia's ambassador to Great Britain and France and a friend of Montesquieu and Voltaire , would go on to be known as "the father of Russian poetry ". Dimitrie is the Romanian form of the name Latinized as Demetrius and, less often, anglicized as Demeter. Although Constantin himself was illiterate, he educated his sons Dimitrie and Antioh thoroughly.

INJIL GNOSTIK PDF

Dimitrie Cantemir

.

BACTRIS MINOR PDF

Descriptio Moldaviae (Description Of Moldavia)

.

Related Articles